- RANGIFER
- RANGIFERanimal Septentrioni proprium, Finnis, Lapponibusque quasi peculiare. Locis delectatur perpetuâ nive et glacie horridis, ac peculiari musci in petris nascentis alimentô gaudet: aliô autem a natalibus istis suis translatum diu non vivit. Ad figuram cervi quam proxime accedit, sed tenerius aliquantum est ac membris gracilioribus, pilis curtis, colore griseô, duobus praeditum cornibus. Eorum multa et numerosa armenta Finni possident, maximô suô commodô. Lac ex iis mulctum suave est, e quo caseos quoque conficiunt non ingratô sapore. Sed butyrum non praeparant, carntbus eorum vescuntur, quas sale quandoque condiunt, et ventô siccant; pellibus vestiuntur, pilis sellas suffulciunt, nervis vestes consuunt, atque es iis habenas et vincula conficiunt, quibus naviculas suas quandoque colligant, absque ullo ferramento, quô destituuntur. Ex cornibus manubria cultrorum, et alia utensilia, conficiunt, sed praecipue trahendis vehiculis suos aptant Rangiferos, atque celerrime maximum conficiunt itineris spatium. Unus eorum vehiculum trahens praecedit, habenis ad cornua alligatis, rectore baculô totum negotium dirtgente, alter vehiculo alligatus subsequitur, et cum prtor trahendo defatigatus fuerit, in eius locum substituitur posterior, subsequente illô atque ita operas partiuntur, donec pensum absolverint: Lassitudinis dant signum, gradum sistendo, et linguam cum anhelitu exserendo. Duodecim horarum spatiô, ultra centum mill. passuum confictunt, Plura in Museo Wormiano, l. 3. c. 26. Veteres Gothos ex ipso hoc animali rhenones suos, inde dictos, Reen enim id incolae vocant, confecisse probat Loccenius, c. 20. iisque Sidonii locum, Epist. 29. l. 4. prolixe illustrat. Vide infra Rheno. Coeterum inter animalia, quae e remotissimis locis sibi adduci curaverat Galliae Rex Ludovicus XI. ut aegritudinis suae mortisque imminentis famam falleret, Rangiferos quoque fuisse, legimus. Inter Suecica Insignia, Rangifer excelsis cornibus, in solo stellis sparso, Bothniae provinc. gradiens in parma plinthidibus sparsa, Wermelandtae provinc. digma est. Sed et Rangiferi 3. aurei gradientes in coruleo, Familiae in Gallia Grangeae Dride Montigny insignia conftituunt, vide Phil. Iac. Spenerum, Oper. Heraldici Parte II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.